- CLAUDICANTES
- CLAUDICANTESdicti sunt ex Hussitis olim illi, qui et Calixtini, et Sub utraque quod Calicis in S. Caena usu, nec non vernaculô in Sacris sermone retentô, quoad coetera, schismate et secessione a Taboritis factâ, ad communionem Ecclesiae Romanae redierunt, annitente inprimis Rokuzanâ, Archiepiscopatum Pragensem affectante. Facta autem illa reconciliatio est, in Consilio Basiliensi. A quo tempore Taboritae ab illis graviter afflicti sunt: usque dum, cum Rokyzana spe suâ excidisset, ac secessionem ab Ecclesia Romana denuo moliretur, spes quaedam illis affulsit; quae tamen ipsis non aliam vicissitudinem, quam liberum in Montanis Silesiae vicinis locum habitandi, a Georgio Podiebradio Bohemiae Rege conciliavit, cum prius undique essent exagitati. Sed nec ista malacia diu duravit, persecutione contra illos de novo suscitatâ a Rokyzana. Calixtinorum capite, qui tandem decessit A. C. 471. Georgiô Rege prius ad Dei tribunal citatô, qui etiam alterô secutus morientem est mense. Vide Regensvolcium, Historia Sclavon. Mutium, Chronico, Hottingerum, Sec. XV. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.